monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, VII <<<     >>> IX

Caput VIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nam nimis vetera si commemorem, longius quam sat est revoluere videbor, quae miracula facta sint adtestantia promissis Dei, quibus ante annorum milia praedixit Abrahae, quod in semine eius omnes gentes benedictionem fuerant habiturae.
2 Quis enim non miretur eidem Abrahae filium peperisse coniugem sterilem eo tempore senectutis, quo parere nec fecunda iam posset, atque in eiusdem Abrahae sacrificio flammam caelitus factam inter divisas victimas cucurrisse, eidemque Abrahae praedictum ab angelis caeleste incendium Sodomorum, quos angelos hominibus similes hospitio susceperat et per eos de prole ventura Dei promissa tenuerat, ipsoque inminente iam incendio miram de Sodomis per eosdem angelos liberationem Loth filii fratris eius, cuius uxor in via retro respiciens atque in salem repente conversa magno admonuit sacramento neminem in via liberationis suae praeterita desiderare debere?
3 Illa vero quae et quanta sunt, quae iam per Moysen pro populo Dei de iugo servitutis eruendo in Aegypto mirabiliter gesta sunt, ubi magi Pharaonis, hoc est regis Aegypti, qui populum illum dominatione deprimebat, ad hoc facere quaedam mira permissi sunt, ut mirabilius uincerentur!
4 Illi enim faciebant veneficiis et incantationibus magicis, quibus sunt mali angeli, hoc est daemones, dediti; Moyses autem tanto potentius, quanto iustius, nomine Dei, qui fecit caelum et terram, servientibus angelis eos facile superavit. Denique in tertia plaga deficientibus magis decem plagae per Moysen magna mysteriorum dispositione completae sunt, quibus ad Dei populum dimittendum Pharaonis et Aegyptiorum dura corda cesserunt.
5 Moxque paenituit, et cum abscedentes Hebraeos consequi conarentur, illis diviso mari per siccum transeuntibus unda hinc atque hinc in sese redeunte cooperti et oppressi sunt. Quid de illis miraculis dicam, quae, cum in deserto idem populus ductaretur, stupenda divinitate crebuerunt: aquas, quae bibi non poterant misso in eas, sicut Deus praeceperat, ligno amaritudine caruisse sitientesque satiasse; manna esurientibus venisse de caelo et, cum esset colligentibus constituta mensura, quidquid amplius quisque collegerat, exortis vermibus putruisse, ante diem vero sabbati duplum collectum, quia sabbato colligere non licebat, nulla putredine violatum; desiderantibus carne vesci, quae tanto populo nulla sufficere posse videbatur, volatilibus castra completa et cupiditatis ardorem fastidio satietatis extinctum; obvios hostes transtitumque prohibentes atque proeliantes orante Moyse manibusque eius in figuram crucis extentis nullo Hebraeorum cadente prostratos; seditiosos in populo Dei ac sese ab ordinata divinitus societate dividentes ad exemplum visibile invisibilis poenae vivos terra dehiscente submersos; virga percussam petram tantae multitudini abundantia fluenta fudisse; serpentum morsus mortiferos, poenam iustissimam peccatorum, in ligno exaltato atque prospecto aeneo serpente sanatos, ut et populo subveniretur adflicto, et mors morte destructa velut crucifixae mortis similitudine signaretur?
6 Quem sane serpentem propter facti memoriam reservatum cum postea populus errans tamquam idolum colere coepisset, Ezechias rex religiosa potestate Deo serviens cum magna pietatis laude contrivit.